monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De dialectica, I. <<<     >>> III.

Augustinus, De dialectica, II.

1 Coniuncta verba sunt quae sibi conexa res plures significant, ut cum dicimus 'homo ambulat' aut 'homo festinans in montem ambulat' et siquid tale.
2 Sed coniunctorum verborum alia sunt quae sententian conpraehendunt, ut ea quae dicta sunt, alia quae non conpraehendunt sed expectant aliquid ut eadem ipsa quae nunc diximus, si subtrahas verbum quod positum est 'ambulat'.
3 Quamvis enim verba coniuncta sint 'homo festinans in montem', tamen adhuc pendet oratio.
4 Separatis igitur his coniunctis verbis quae non implent sententiam restant ea verba coniuncta quae sententiam conpraehendunt.
5 Horum item duae species sunt: Aut enim sic sententia conpraehenditur, ut vero aut falso teneatur obnoxia, ut est 'omnis homo ambulat' aut 'omnis homo non ambulat' et siquid huiusmodi est.
6 Aut ita inpletur sententia, ut licet perficiat propositum animi affirmari tamen negarive non possit, ut cum imperamus, cum optamus, cum execramur et similia.
7 Nam quisquis dicit 'perge ad villam' vel 'utinam pergat ad villam' vel 'dii illum perduint', non potest argui quod mentiatur aut credi quod verum dicat.
8 Nihil enim affirmavit aut negavit.
9 Ergo nec tales sententiae in quaestionem veniunt, ut disputatorem requirant.
Augustinus HOME

bnf12949.30