monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De dialectica, II.

Augustinus, De dialectica, I.

1 Dialectica est bene disputandi scientia.
2 Disputamus autem utique verbis.
3 Verba igitur aut simplicia sunt aut coniuncta.
4 Simplicia sunt quae unum quiddam significant ut cum dicimus 'homo equus disputat currit'.
5 Nec mireris, quod 'disputat', quamvis ex duobus conpositum sit, tamen inter simplicia numeratum est; nam res definitione inlustratur.
6 Dictum est enim id esse simplex quod unum quiddam significet.
7 Itaque hoc includitur hac definitione, qua non includitur cum dicimus 'loquor'.
8 Quamvis enim unum verbum sit, non habet tamen simplicem significationem, siquidem significat etiam personam quae loquitur.
9 Ideo iam obnoxium est veritati aut falsitati, nam et negari et affirmari potest.
10 Omnis itaque prima et secunda persona verbi quamvis singillatim enuntietur tamen inter coniuncta verba numerabitur, quia simplicem non habet significationem.
11 Siquidem quisquis dicit 'ambulo' et ambulationem facit intellegi et se ipsum qui ambulat, et quisquis dicit 'ambulas' similiter et rem quae fit et eum qui facit significat.
12 At vero qui dicit 'ambulat' nihil aliud quam ipsam significat ambulationem, quamobrem tertia persona verbi semper inter simplicia numeratur et nondum aut affirmari aut negari potest, nisi cum talia verba sunt, quibus necessario cohaeret personae significatio consuetudine loquendi, ut cum dicimus 'pluit' vel 'ninguit', etiamsi non addatur quis pluat aut ninguat, tamen quia intellegitur non potest inter simplicia numerari.
Augustinus HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik