Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XVI., 49.
1 | Proinde, quantum ad nos pertinet, qui praedestinatos a non praedestinatis discernere non valemus, et ob hoc omnes salvos fieri velle debemus; omnibus, ne pereant, vel ne alios perdant, adhibenda est a nobis medicinaliter severa correptio: Dei est autem illis eam facere utilem, quos ipse praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii sui. |
2 | Si enim aliquando timore non corripimus, ne aliquis inde pereat; cur non etiam timore corripimus, ne aliquis inde plus pereat? Neque enim dilectionis viscera maiora gestamus quam beatus Apostolus, qui dicit: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes: videte ne quis malum pro malo alicui reddat (I Thess. V, 14, 15). |
3 | Ubi intelligendum est tunc potius malum pro malo reddi, si corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur. |
4 | Dicit etiam: Peccantes coram omnibus corripe, ut caeteri timorem habeant (I Tim. V, 20). |
5 | Quod de his peccatis accipiendum est quae non latent, ne contra Domini sententiam putetur locutus. |
6 | Ille enim dicit: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum. |
7 | Verumtamen et ipse severitatem correptionis eo usque perducit, ut dicat, Si nec Ecclesiam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15, 17). |
8 | Et quis magis dilexit infirmos, quam ille qui pro omnibus est factus infirmus, et pro omnibus ex ipsa infirmitate crucifixus? Quae cum ita sint, nec gratia prohibet correptionem, nec correptio negat gratiam: et ideo sic est praecipienda iustitia, ut a Deo gratia, qua id quod praecipitur fiat, fideli oratione poscatur; et hoc utrumque ita faciendum est, ut neque iusta correptio negligatur. |
9 | Omnia vero haec cum charitate fiant: quoniam charitas nec facit peccatum, et cooperit multitudinem peccatorum. |