1 | Absit ut ista garrientes, securos nos in hac negligentia esse debere credamus. |
2 | Verum est enim quia nemo perit, nisi filius perditionis: sed ait Deus per Ezechielem prophetam, Ille quidem in peccato suo morietur, sanguinem vero eius de manu speculatoris requiram (Ezech. III, 18). |