Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XV., 48.
1 | Quamvis itaque etiam dum quorumdam fides subvertitur, firmum Dei fundamentum stet, quoniam scivit Dominus qui sunt eius: non tamen ideo nos pigri et negligentes esse debemus in corripiendis, qui corripiendi sunt. |
2 | Neque enim frustra dictum est, Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33); et, Peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est (I Cor. VIII, 11). |
3 | Non argumentemur contra ista praecepta salubremque terrorem dicentes, Et corrumpant mores bonos colloquia mala; Et, pereat infirmus, quid ad nos? Firmum fundamentum Dei stat, et nemo perit nisi filius perditionis. |