Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XV., 47.
1 | Quia ergo nos qui salvi futuri sint nescientes, omnes quibus praedicamus hanc pacem salvos fieri velle Deus iubet, et ipse in nobis hoc operatur, diffundendo istam charitatem in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5): potest etiam sic intelligi, quod omnes homines Deus vult salvos fieri; quoniam nos facit velle: sicut misit Spiritum Filii sui clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6), id est, nos clamare facientem. |
2 | De ipso quippe Spiritu, alio loco dicit, Accepimus Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15). |
3 | Nos ergo clamamus, sed ille clamare dictus est, qui efficit ut clamemus. |
4 | Si ergo clamantem Spiritum recte dixit Scriptura, a quo efficitur ut clamemus; recte etiam volentem Deum a quo efficitur ut velimus. |
5 | Ac per hoc, quia et corripiendo nihil aliud debemus agere, nisi ut ab ista pace quae est ad Deum non recedatur, aut ad eam qui recesserat revertatur, nos agamus sine desperatione quod agimus. |
6 | Si filius pacis est quem corripimus, requiescet super eum pax nostra: sin autem, ad nos revertetur. |