monumenta.ch > Augustinus > 46.
>>> Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XV., 47.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XV., 46.

1 Corripiantur itaque a praepositis suis subditi fratres correptionibus de charitate venientibus, pro culparum diversitate diversis, vel minoribus, vel amplioribus.
2 Quia et ipsa quae damnatio nominatur, quam facit episcopale iudicium, qua poena in Ecclesia nulla maior est, potest, si Deus voluerit, in correptionem saluberrimam cedere atque proficere.
3 Neque enim scimus quid contingat sequenti die; aut ante finem vitae huius de aliquo desperandum est; aut contradici Deo potest, ne respiciat et det poenitentiam, et accepto sacrificio spiritus contribulati cordisque contriti a reatu quamvis iustae damnationis absolvat, damnatumque ipse non damnet.
4 Pastoralis tamen necessitas habet, ne per plures serpant dira contagia, separare ab ovibus sanis morbidam: ab illo, cui nihil est impossibile, ipsa forsitan separatione sanandam.
5 Nescientes enim quis pertineat ad praedestinatorum numerum, quis non pertineat; sic affici debemus charitatis affectu, ut omnes velimus salvos fieri.
6 Hoc quippe fit, cum singulos quosque, ut occurrerint cum quibus id agere valeamus, ad hoc conamur addudere, ut iustificati ex fide pacem habeant ad Deum (Rom. V, 1): quam praedicabat etiam Apostolus, cum dicebat, Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo, reconciliari Deo (II Cor. V, 20).
7 Quid est enim ei reconciliari, nisi pacem ad illum habere? Propter quam pacem etiam ipse Dominus Iesus dixit discipulis suis: In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur (Luc. X, 5, 6).
8 Cum hanc evangelizant pacem, de quibus praedictum est, Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. LII, 7)! nobis quidem tunc incipit esse quisque filius pacis, cum obedierit et crediderit huic Evangelio, et ex fide iustificatus pacem ad Deum habere coeperit: secundum autem praedestinationem Dei, iam filius pacis erat.
9 Neque enim dictum est, Super quem requieverit pax vestra, fiet filius pacis: sed, Si ibi fuerit, inquit, filius pacis, requiescet super illam domum pax vestra.
10 Iam ergo et antequam illi annuntiaretur haec pax, filius pacis ibi erat, sicut eum noverat atque praescierat non evangelista, sed Deus.
11 Ad nos ergo qui nescimus quisnam sit filius pacis, aut non sit, pertinet nullum exceptum facere, nullumque discernere; sed velle omnes salvos fieri, quibus praedicamus hanc pacem.
12 Neque enim metuendum est ne perdamus eam, si ille cui praedicamus, non est filius pacis, ignorantibus nobis: ad nos enim revertetur, id est, nobis proderit ista praedicatio, non et illi; si autem super eum pax praedicata requieverit, et nobis, et illi.
Augustinus HOME

bnf12205.93

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik