Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XIV., 45.
1 | Non est itaque dubitandum, voluntati Dei, qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit (Psal. CXXXIV, 6), et qui etiam illa quae futura sunt fecit (Isai. XLV, sec. LXX), humanas voluntates non posse resistere, quominus faciat ipse quod vult: quandoquidem etiam de ipsis hominum voluntatibus, quod vult, cum vult, facit. |
2 | Nisi forte (ut ex multis aliqua commemorem) quando Deus voluit Sauli regnum dare, sic erat in potestate Israelitarum subdere se memorato viro, sive non subdere, quod utique in eorum erat positum voluntate, ut etiam Deo valerent resistere. |
3 | Qui tamen hoc non fecit, nisi per ipsorum hominum voluntates, sine dubio habens humanorum cordium quo placeret inclinandorum omnipotentissimam potestatem. |
4 | Sic enim scriptum est, Et dimisit Samuel populum, et abiit unusquisque in locum suum; et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt potentes quorum tetigit Dominus corda cum Saule. |
5 | Et filii pestilentes dixerunt: Quis salvabit nos? hic? Et inhonoraverunt eum, et non attulerunt ei munera (I Reg. X, 25-27). |
6 | Numquid aliquis dicturus est, non iturum fuisse cum Saul, quemquam eorum, quorum tetigit corda Dominus ut irent cum illo; aut isse aliquem pestilentium, quorum ut hoc facerent corda non tetigit? Item de David, quem Dominus in regnum successu prosperiore constituit, ita legitur: Et ambulabat David proficiens, et magnificabatur, et Dominus erat cum illo (I Par. XI, 9). |
7 | Hoc cum praemissum fuisset, paulo post dictum est: Et Spiritus induit Amasai principem friginta, et dixit: Tui sumus, o David, et tecum futuri, fili Iesse. |
8 | Pax, pax tibi, et pax adiutoribus tuis, quia auxiliatus est tibi Deus. |
9 | Numquid iste posset adversari voluntati Dei, et non potius eius facere voluntatem, qui in eius corde operatus est per Spiritum suum quo indutus est, ut hoc vellet, diceret, et faceret? Item paulo post ait eadem Scriptura: Omnes hi viri bellatores, dirigentes aciem corde pacifico venerunt in Hebron, ut constituerent David super omnem Israel (I Par. XII, 18, 38). |
10 | Sua voluntate utique isti constituerunt regem David. |
11 | Quis non videat? quis hoc neget? Non enim hoc non ex animo, aut non ex bona voluntate fecerunt, quod fecerunt corde pacifico: et tamen hoc in eis egit, qui in cordibus hominum quod voluerit operatur. |
12 | Propter quod praemisit Scriptura, Et ambulabat David proficiens, et magnificabatur, et Dominus omnipotens erat cum illo. |
13 | Ac per hoc Dominus omnipotens qui erat cum illo, adduxit istos ut eum regem constituerent. |
14 | Et quomodo adduxit? numquid corporalibus ullis vinculis alligavit? Intus egit, corda tenuit, corda movit, eosque voluntatibus eorum, quas ipse in illis operatus est, traxit. |
15 | Si ergo cum voluerit reges in terra Deus constituere, magis habet in potestate voluntates hominum quam ipsi suas; quis alius facit ut salubris sit correptio, et fiat in correpti corde correctio, ut coelesti constituatur in regno? |