monumenta.ch > Augustinus > 44.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XIV., , 43. <<<     >>> 45.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XIV., 44.

1 Et quod scriptum est, quod vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), nec tamen omnes salvi fiunt, multis quidem modis intelligi potest, ex quibus in aliis opusculis nostris aliquos commemoravimus (Enchirid. cap. 103; lib. 22 de Civit.
2 Dei, capp. 1 et 2; supra, lib. 4 contra Iulian., cap. 8, etc.): sed hic unum dicam.
3 Ita dictum est, Omnes homines vult salvos fieri, ut intelligantur omnes praedestinati; quia omne genus hominum in eis est.
4 Sicut dictum est Pharisaeis, Decimatis omne olus (Luc. XI, 42): ubi non est intelligendum nisi omne quod habebant; neque enim omne olus quod erat in toto terrarum orbe decimabant.
5 Secundum istum locutionis modum dictum est, Sicut et ego omnibus per omnia placeo (I Cor. X, 33).
6 Numquid enim qui hoc dixit, placebat etiam tam multis persecutoribus suis? Sed placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesia, sive iam intus positis, sive introducendis in eam.
Augustinus HOME

bnf12205.93