monumenta.ch > Augustinus > 43.
>>> Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XIV., 44.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XIV., 43.

1 Patiantur ergo homines se corripi quando peccant, nec de ipsa correptione contra gratiam argumententur, nec de gratia contra correptionem: quia et peccati iusta poena debetur, et ad ipsam pertinet iusta correptio, quae medicinaliter adhibetur, etiamsi salus aegrotantis incerta est: ut si is qui corripitur, ad praedestinatorum numerum pertinet, sit ei correptio salubre medicamentum; si autem non pertinet, sit ei correptio poenale tormentum.
2 Sub isto ergo incerto ex charitate adhibenda est, cuius exitus ignoratur; et pro illo cui adhibetur, orandum est ut sanetur.
3 Cum autem homines per correptionem in viam iustitiae seu veniunt seu revertuntur, quis operatur in cordibus eorum salutem, nisi ille qui quolibet plantante atque rigante, et quolibet in agris vel arbustulis operante dat incrementum Deus; cui volenti salvum facere nullum hominum resistit arbitrium? Sic enim velle seu nolle in volentis aut nolentis est potestate, ut divinam voluntatem non impediat, nec superet potestatem.
4 Etiam de his enim qui faciunt quae non vult, facit ipse quae vult.
Augustinus HOME

bnf12205.93