monumenta.ch > Augustinus > 42.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XIII., , 41. <<<    

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XIII., 42.

1 Hi vero qui non pertinent ad hunc praedestinatorum numerum, quos Dei gratia sive nondum habentes ullum liberum suae voluntatis arbitrium, sive cum arbitrio voluntatis, ideo vere libero, quia per ipsam gratiam liberato, perducit ad regnum: hi ergo qui non pertinent ad istum certissimum et felicissimum numerum, pro meritis iustissime iudicantur.
2 Aut enim iacent sub peccato, quod originaliter generatione traxerunt, et cum illo haereditario debito hinc exeunt, quod non est regeneratione dimissum; aut per liberum arbitrium alia insuper addiderunt: arbitrium, inquam, liberum, sed non liberatum; liberum iustitiae, peccati autem servum, quo volvuntur per diversas noxias cupiditates, alii magis, alii minus; sed omnes mali, et pro ipsa diversitate diversis suppliciis iudicandi.
3 Aut gratiam Dei suscipiunt, sed temporales sunt, nec perseverant; deserunt et deseruntur.
4 Dimissi enim sunt libero arbitrio, non accepto perseverantiae dono, iudicio Dei iusto et occulto.
Augustinus HOME

bnf12205.93