Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XIII., 41.
1 | Nam et tunc esse illis Dei misericordiam necessariam sancta Scriptura testatur, ubi sanctus de Domino Deo suo dicit animae suae, Qui coronat te in miseratione et misericordia (Psal. CII, 4). |
2 | Dicit etiam Iacobus apostolus, Iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Iacobi II, 13): ubi ostendit etiam in illo iudicio, in quo iusti coronantur, iniustique damnantur, alios cum misericordia, alios sine misericordia iudicandos. |
3 | Propter quod etiam mater Machabaeorum filio suo dicit, Ut in illa miseratione cum fratribus te recipiam (II Machab. VII, 29). |
4 | Cum enim rex iustus, sicut scriptum est, sederit in throno, non adversabitur ante eum omne malum. |
5 | Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8, 9, sec. LXX)? Ac per hoc etiam ibi Dei misericordia necessaria est, qua fit beatus, cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 2). |
6 | Sed tunc pro bonorum operum meritis iusto iudicio etiam ipsa misericordia tribuetur. |
7 | Cum enim dicitur, Iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam; manifestatur in his in quibus inveniuntur bona opera misericordiae, iudicium cum misericordia fieri; ac per hoc etiam ipsam misericordiam meritis bonorum operum reddi. |
8 | Non sic est nunc, quando non solum nullis bonis, sed etiam multis malis operibus praecedentibus, misericordia eius praevenit hominem, ut liberetur a malis, et quae fecit, et quae facturus fuerat nisi Dei gratia regeretur, et quae passurus fuerat in aeternum nisi erueretur a potestate tenebrarum, et transferretur in regnum Filii charitatis Dei (Coloss. I, 13). |
9 | Verumtamen quia et ipsa vita aeterna, quam certum est bonis operibus debitam reddi, a tanto Apostolo gratia Dei dicitur (Rom. VI, 23), cum gratia non operibus reddatur, sed gratis detur; sine ulla dubitatione confitendum est, ideo gratiam vitam aeternam vocari, quia his meritis redditur, quae gratia contulit homini. |
10 | Recte quippe ipsa intelligitur quae in Evangelio legitur, Gratia pro gratia (Ioan. I, 16), id est, pro his meritis quae contulit gratia. |