Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XIII., 40.
1 | Quod autem etiam perseveraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseveraturos habeatur incertum: non aliter haec audire debent, quibus expedit non altum sapere, sed timere (Rom. XI, 20). |
2 | Quis enim ex multitudine fidelium, quamdiu in hac mortalitate vivitur, in numero praedestinatorum se esse praesumat? Quia id occultari opus est in hoc loco, ubi sic cavenda est elatio, ut etiam per satanae angelum, ne extolleretur, tantus colaphizaretur apostolus (II Cor. XII, 7). |
3 | Hinc Apostolis dicebatur, Si manseritis in me (Ioan. XV, 7): dicente illo qui eos utique sciebat esse mansuros. |
4 | Et per prophetam, Si volueritis et audieritis me (Isai. I, 19): cum sciret ipse in quibus operaretur et velle (Philipp. II, 13). |
5 | Et similia multa dicuntur. |
6 | Nam propter huius utilitatem secreti, ne forte quis extollatur, sed omnes etiam qui bene currunt timeant, dum occultum est qui perveniant: propter huius ergo utilitatem secreti credendum est quosdam de filiis perditionis, non accepto dono perseverandi usque in finem, in fide quae per dilectionem operatur incipere vivere, et aliquandiu fideliter ac iuste vivere, et postea cadere, neque de hac vita priusquam hoc eis contingat auferri. |
7 | Quorum si nemini contigisset, tamdiu haberent homines istum saluberrimum timorem, quo vitium elationis opprimitur, donec ad Christi gratiam qua pie vivitur pervenirent, deinceps iam securi nunquam se ab illo esse casuros. |
8 | Quae praesumptio in isto tentationum loco non expedit, ubi tanta est infirmitas, ut superbiam possit generare securitas. |
9 | Denique etiam hoc erit; sed tunc, quod iam est in angelis, etiam in hominibus erit, quando ulla superbia esse non poterit. |
10 | Numerus ergo sanctorum per Dei gratiam Dei regno praedestinatus, donata sibi etiam usque in finem perseverantia, illuc integer perducetur, et illic integerrimus iam sine fine beatissimus servabitur, adhaerente sibi misericordia Salvatoris sui, sive cum convertuntur, sive cum praeliantur, sive cum coronantur. |