Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XIII., 39.
1 | Haec de his loquor, qui praedestinati sunt in regnum Dei, quorum ita certus est numerus, ut nec addatur eis quisquam, nec minuatur ex eis: non de his qui, cum annuntiasset et locutus esset, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). |
2 | Ipsi enim vocati dici possunt, non autem electi, quia non secundum propositum vocati. |
3 | Certum vero esse numerum electorum, neque augendum neque minuendum, quamvis et Ioannes Baptista significet, ubi dicit, Facite ergo fructum dignum poenitentiae: et nolite dicere apud vosmetipsos, Patrem habemus Abraham; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 8, 9); ut ostendat sic istos esse amputandos si non fecerint fructum, ut non desit numerus qui promissus est Abrahae: tamen apertius in Apocalypsi dicitur, Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11). |
4 | Si enim alius non est accepturus nisi iste perdiderit, certus est numerus. |