monumenta.ch > Augustinus > 37.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XII., , 36. <<<     >>> 38.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XII., 37.

1 Ut ergo non acciperet hoc donum Dei, id est in bono perseverantiam, primus homo, sed perseverare vel non perseverare in eius relinqueretur arbitrio, tales vires habebat eius voluntas, quae sine ullo fuerat instituta peccato, et nihil illi ex se ipso concupiscentialiter resistebat, ut digne tantae bonitati et tantae bene vivendi facilitati perseverandi committeretur arbitrium: Deo quidem praesciente quid esset facturus iniuste; praesciente tamen, non ad hoc cogente: sed simul sciente quid de illo ipse faceret iuste.
2 Nunc vero posteaquam est illa magna peccati merito amissa libertas, etiam maioribus donis adiuvanda remansit infirmitas.
3 Placuit enim Deo, quo maxime humanae superbiam praesumptionis exstingueret, ut non glorietur omnis caro coram ipso, id est, omnis homo.
4 Unde autem non glorietur caro coram ipso, nisi de meritis suis? quae quidem potuit habere, sed perdidit; et per quod habere potuit, per hoc perdidit, hoc est, per liberum arbitrium: propter quod non restat liberandis nisi gratia liberantis.
5 Ita ergo non gloriatur omnis caro coram ipso.
6 Non enim gloriantur iniusti, qui non habent unde; nec iusti, quia ex ipso habent unde, nec habent gloriam suam nisi ipsum, cui dicunt, Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4).
7 Ac per hoc ad omnem hominem pertinet quod scriptum est, Ut non glorietur omnis caro coram ipso.
8 Ad iustos autem illud, Qui gloriatur, in Domino glorietur.
9 Hoc enim Apostolus apertissime ostendit, qui cum dixisset, Ut non glorietur omnis caro coram ipso; ne putarent sancti sine gloria se remansisse, mox addidit, Ex ipso autem vos estis in Iesu Christo, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 29-31).
10 Hinc est quod in hoc loco miseriarum, ubi tentatio est vita humana super terram (Iob VII, 1), virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9): quae virtus, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur?
Augustinus HOME

bnf12205.89

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik