Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XII., 36.
1 | Ipse ergo illos bonos facit, ut bona faciant. |
2 | Neque enim propterea eos promisit Abrahae, quia praescivit a se ipsis bonos futuros. |
3 | Nam si ita est, non suum, sed eorum est quod promisit. |
4 | Non autem sic credidit Abraham, sed, non est infirmatus in fide, dans gloriam Deo, et plenissime credens quia quae promisit, potens est et facere (Rom. IV, 3, 19-21). |
5 | Non ait, Quae praescivit, potens et promittere; aut, Quae praedixit, potens est ostendere; aut, Quae promisit, potens est praescire: sed, quae promisit, potens est et facere. |
6 | Ipse igitur eos facit perseverare in bono, qui facit bonos. |
7 | Qui autem cadunt et pereunt, in praedestinatorum numero non fuerunt. |
8 | Quamvis ergo de omnibus regeneratis et pie viventibus loqueretur Apostolus, dicens, Tu quis es qui iudices alienum servum? suo domine stat aut cadit; continuo tamen respexit ad praedestinatos, et ait, Stabit autem: et ne hoc sibi arrogarent, Potens est enim Deus, inquit, statuere eum (Id. XIV, 4). |
9 | Ipse itaque dat perseverantiam, qui statuere potens est eos qui stant, ut perseverantissime stent; vel restituere qui ceciderunt: Dominus enim erigit elisos (Psal. CXLV, 8). |