Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XII., 35.
1 | Maior quippe libertas est necessaria adversus tot et tantas tentationes, quae in paradiso non fuerunt, dono perseverantiae munita atque firmata, ut cum omnibus amoribus, terroribus, erroribus suis vincatur hic mundus: hoc sanctorum martyria docuerunt. |
2 | Denique ille et terrente nullo, et insuper contra Dei terrentis imperium libero usus arbitrio, non stetit in tanta felicitate, in tanta non peccandi facilitate: isti autem, non dico terrente mundo, sed saeviente ne starent, steterunt in fide; cum videret ille bona praesentia quae fuerat relicturus, isti futura quae accepturi fuerant non viderent. |
3 | Unde hoc, nisi donante illo, a quo misericordiam consecuti sunt ut fideles essent (I Cor. VII, 25), a quo acceperunt spiritum, non timoris, quo persequentibus cederent, sed virtutis et charitatis et continentiae (II Tim. I, 7), quo cuncta minantia, cuncta invitantia, cuncta cruciantia superarent? Illi ergo sine peccato ullo data est, cum qua conditus est, voluntas libera, et eam fecit servire peccato: horum vero cum fuisset voluntas serva peccati, liberata est per illum qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Ioan. VIII, 36). |
4 | Et accipiunt tantam per istam gratiam libertatem, ut quamvis, quamdiu hic vivunt, pugnent contra concupiscentias peccatorum, eisque nonnulla subrepant, propter quae dicant quotidie, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12); non tamen ultra serviant peccato quod est ad mortem, de quo dicit Ioannes apostolus, Est peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget (I Ioan. V, 16). |
5 | De quo peccato (quoniam non expressum est) possunt multa et diversa sentiri: ego autem dico id esse peccatum, fidem quae per dilectionem operatur, deserere usque ad mortem. |
6 | Huic peccato ultra non serviunt, non prima conditione, sicut ille, liberi; sed per secundum Adam Dei gratia liberati, et ista liberatione habentes liberum arbitrium quo serviant Deo, non quo captiventur a diabolo. |
7 | Liberati enim a peccato servi facti sunt iustitiae (Rom. VI, 18), in qua stabunt usque in finem, donante sibi illo perseverantiam, qui eos praescivit, et praedestinavit, et secundum propositum vocavit, et iustificavit, et glorificavit; quoniam illa quae de his promisit, etiam futura iam fecit: cui promittenti credidit Abraham, et deputatum est illi ad iustitiam. |
8 | Dedit enim gloriam Deo, plenissime credens, sicut scriptum est, quia quae promisit, potens est et facere. |