monumenta.ch > Augustinus > 34.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XII., , 33. <<<     >>> 35.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XII., 34.

1 Itemque ipsa adiutoria distinguenda sunt.
2 Aliud est adiutorium sine quo aliquid non fit, et aliud est adiutorium quo aliquid fit.
3 Nam sine alimentis non possumus vivere, nec tamen cum adfuerint alimenta, eis fit ut vivat qui mori voluerit.
4 Ergo adiutorium alimentorum est sine quo non fit, non quo fit ut vivamus.
5 At vero beatitudo quam non habet homo, cum data fuerit, continuo fit beatus.
6 Adiutorium est enim non solum sine quo non fit, verum etiam quo fit propter quod datur.
7 Quapropter hoc adiutorium et quo fit est, et sine quo non fit: quia et si data fuerit homini beatitudo, continuo fit beatus; et si data nunquam fuerit, nunquam erit.
8 Alimenta vero non consequenter faciunt ut homo vivat: sed tamen sine illis non potest vivere.
9 Primo itaque homini, qui in eo bono quo factus fuerat rectus acceperat posse non peccare, posse non mori, posse ipsum bonum non deserere, datum est adiutorium perseverantiae, non quo fieret ut perseveraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseverare non posset.
10 Nunc vero sanctis in regnum Dei per gratiam Dei praedestinatis non tale adiutorium perseverantiae datur, sed tale ut eis perseverantia ipsa donetur; non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint, verum etiam ut per hoc donum non nisi perseverantes sint.
11 Non solum enim dixit, Sine me nihil potestis facere: verum etiam dixit, Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat (Ioan. XV, 5, 16).
12 Quibus verbis eis non solum iustitiam, verum etiam in illa perseverantiam se dedisse monstravit.
13 Christo enim sic eos ponente ut eant, et fructum afferant, et fructus eorum maneat, quis audeat dicere, Non manebit? quis audeat dicere, Forsitan non manebit? Sine poenitentia sunt enim dona et vocatio Dei (Rom. XI, 29): sed vocatio eorum qui secundum propositum vocati sunt.
14 Pro his igitur interpellante Christo ne deficiat fides eorum, sine dubio non deficiet usque in finem: ac per hoc perseverabit usque in finem, nec eam nisi manentem vitae huius inveniet finis.
Augustinus HOME

bnf12205.86

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik