monumenta.ch > Augustinus > 33.
>>> Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XII., 34.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XII., 33.

1 Quapropter, bina ista quid inter se differant, diligenter et vigilanter intuendum est; posse non peccare, et non posse peccare, posse non mori, et non posse mori, bonum posse non deserere, et bonum non posse deserere.
2 Potuit enim non peccare primus homo, potuit non mori, potuit bonum non deserere.
3 Numquid dicturi sumus, Non potuit peccare, qui tale habebat liberum arbitrium? aut, Non potuit mori, cui dictum est, Si peccaveris, morte morieris (Gen. II, 17)? aut, Non potuit bonum deserere, cum hoc peccando deseruerit, et ideo mortuus sit? Prima ergo libertas voluntatis erat, posse non peccare; novissima erit multo maior, non posse peccare: prima immortalitas erat, posse non mori; novissima erit multo maior, non posse mori: prima erat perseverantiae potestas, bonum posse non deserere; novissima erit felicitas perseverantiae, bonum non posse deserere.
4 Numquid, quia erunt bona novissima potiora atque meliora, ideo fuerunt illa prima vel nulla vel parva?
Augustinus HOME

bnf12205.86