monumenta.ch > Augustinus > 32.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XI., , 31. <<<    

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XI., 32.

1 Tunc ergo dederat homini Deus bonam voluntatem; in illa quippe eum fecerat qui fecerat rectum: dederat adiutorium, sine quo in ea non posset permanere si vellet; ut autem vellet, in eius libero reliquit arbitrio.
2 Posset ergo permanere si vellet: quia non deerat adiutorium per quod posset, et sine quo non posset perseveranter bonum tenere quod vellet.
3 Sed quia noluit permanere, profecto eius culpa est, cuius meritum fuisset, si permanere voluisset: sicut fecerunt Angeli sancti, qui cadentibus aliis per liberum arbitrium, per idem liberum arbitrium steterunt ipsi, et huius permansionis debitam mercedem recipere meruerunt, tantam scilicet beatitudinis plenitudinem, qua eis certissimum sit semper se in illa esse mansuros.
4 Si autem hoc adiutorium vel angelo vel homini, cum primum facti sunt, defuisset; quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino adiutorio posset manere si vellet, non utique sua culpa cecidissent: adiutorium quippe defuisset, sine quo manere non possent.
5 Nunc autem quibus deest tale adiutorium, iam poena peccati est: quibus autem datur, secundum gratiam datur, non secundum debitum; et tanto amplius datur per Iesum Christum Dominum nostrum, quibus id dare Deo placuit, ut non solum adsit sine quo permanere non possumus, etiam si velimus, verum etiam tantum ac tale sit, ut velimus.
6 Fit quippe in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo et perseveranter tenendo, non solum posse quod volumus, verum etiam velle quod possumus.
7 Quod non fuit in homine primo: unum enim horum in illo fuit, alterum non fuit.
8 Namque ut reciperet bonum, gratia non egebat, quia nondum perdiderat: ut autem in eo permaneret, egebat adiutorio gratiae, sine quo id omnino non posset: et acceperat posse si vellet, sed non habuit velle quod posset; nam si habuisset, perseverasset.
9 Posset enim perseverare si vellet: quod ut nollet, de libero descendit arbitrio; quod tunc ita liberum erat, ut et bene velle posset et male.
10 Quid erit autem liberius libero arbitrio, quando non poterit servire peccato, quae futura erat et homini, sicut facta est Angelis sanctis, merces meriti? Nunc autem per peccatum perdito bono merito, in his qui liberantur factum est donum gratiae, quae merces meriti futura erat.
Augustinus HOME

bnf12205.85

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik