Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XI., 31.
1 | Istam gratiam non habuit homo primus, qua nunquam vellet esse malus: sed sane habuit, in qua si permanere vellet, nunquam malus esset, et sine qua etiam cum libero arbitrio bonus esse non posset, sed eam tamen per liberum arbitrium deserere posset. |
2 | Nec ipsum ergo Deus esse voluit sine sua gratia, quam reliquit in eius libero arbitrio. |
3 | Quoniam liberum arbitrium ad malum sufficit, ad bonum autem parum est, nisi adiuvetur ab omnipotenti bono. |
4 | Quod adiutorium si homo ille per liberum non deseruisset arbitrium, semper esset bonus: sed deseruit, et desertus est. |
5 | Tale quippe erat adiutorium, quod desereret cum vellet. |
6 | Haec prima est gratia quae data est primo Adam: sed hac potentior est in secundo Adam. |
7 | Prima est enim qua fit ut habeat homo iustitiam si velit: secunda ergo plus potest, qua etiam fit ut velit, et tantum velit, tantoque ardore diligat, ut carnis voluntatem contraria concupiscentem voluntate spiritus vincat. |
8 | Nec illa quidem parva erat, qua demonstrata est etiam potentia liberi arbitrii, quoniam sic adiuvabatur, ut sine hoc adiutorio in bono non maneret, sed hoc adiutorium si vellet desereret. |
9 | Haec autem tanto maior est, ut parum sit homini per illam reparare perditam libertatem, parum sit denique non posse sine illa vel apprehendere bonum, vel permanere in bono si velit, nisi etiam efficiatur ut velit. |