monumenta.ch > Augustinus > 30.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XI., , 29. <<<     >>> 31.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XI., 30.

1 Proinde etsi non interim laetiore nunc; verumtamen potentiore gratia indigent isti: et quae potentior quam Dei unigenitus Filius, aequalis Patri et coaeternus, pro eis homo factus, et sine suo ullo vel originali vel proprio peccato ab hominibus peccatoribus crucifixus? Qui quamvis die tertio resurrexit, nunquam moriturus ulterius; pertulit tamen pro mortalibus mortem, qui mortuis praestitit vitam, ut redempti eius sanguine, tanto ac tali pignore accepto dicerent: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 31, 32)? Deus ergo naturam nostram, id est animam rationalem carnemque hominis Christi suscepit, susceptione singulariter mirabili vel mirabiliter singulari, ut nulli iustitiae suae praecedentibus meritis Filius Dei sic esset ab initio quo esse homo coepisset, ut ipse et Verbum quod sine initio est, una persona esset.
2 Neque enim quisquam tanta rei huius et fidei caecus est ignorantia, ut audeat dicere, quamvis de Spiritu sancto et virgine Maria filium hominis natum, per liberum tamen arbitrium bene vivendo, et sine peccato bona opera faciendo meruisse ut esset Dei Filius, resistente Evangelio atque dicente, Verbum caro factum est (Ioan. I, 14).
3 Nam ubi hoc factum est, nisi in utero virginali, unde fuit initium hominis Christi? Itemque Virgine requirente, quomodo fieret quod ei per angelum nuntiabatur, angelus respondit, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea, quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35).
4 Propterea, inquit: non propter opera, quae nondum nati utique nulla sunt; sed propterea quia Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.
5 Ista nativitas profecto gratuita coniunxit in unitate personae hominem Deo, carnem Verbo.
6 Istam nativitatem bona opera secuta sunt, non bona opera meruerunt.
7 Neque enim metuendum erat, ne isto ineffabili modo in unitatem personae a Verbo Deo natura humana suscepta, per liberum voluntatis peccaret arbitrium, cum ipsa susceptio talis esset, ut natura hominis a Deo ita suscepta, nullum in se motum malae voluntatis admitteret.
8 Per hunc Mediatorem Deus ostendit eos, quos eius sanguine redemit, facere se ex malis deinceps in aeternum bonos, quem sic suscepit, ut nunquam esset malus, nec ex malo factus semper esset bonus.
Augustinus HOME

bnf12205.84

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik