Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XI., 29.
1 | Quid ergo? Adam non habuit Dei gratiam? Imo vero habuit magnam, sed disparem. |
2 | Ille in bonis erat, quae de bonitate sui Conditoris acceperat: neque enim ea bona et ille suis meritis comparaverat, in quibus prorsus nullum patiebatur malum. |
3 | Sancti vero in hac vita, ad quos pertinet liberationis haec gratia, in malis sunt, ex quibus clamant ad Deum, Libera nos a malo (Matth. VI, 13). |
4 | Ille in illis bonis Christi morte non eguit: istos a reatu et haereditario et proprio, illius Agni sanguis absolvit. |
5 | Ille non opus habebat eo adiutorio, quod implorant isti cum dicunt: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. |
6 | Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25). |
7 | Quoniam in eis caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17), atque in tali certamine laborantes ac periclitantes dari sibi pugnandi vincendique virtutem per Christi gratiam poscunt. |
8 | Ille vero nulla tali rixa de se ipso adversus se ipsum tentatus atque turbatus, in illo beatitudinis loco sua secum pace fruebatur. |