Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT X., 28.
1 | Sic et hominem fecit cum libero arbitrio, et quamvis sui futuri casus ignarum, tamen ideo beatum, quia et non mori et miserum non fieri in sua potestate esse sentiebat. |
2 | In quo statu recto ac sine vitio, si per ipsum liberum arbitrium manere voluisset, profecto sine ullo mortis et infelicitatis experimento, acciperet illam, merito huius permansionis, beatitudinis plenitudinem, qua et sancti Angeli sunt beati, id est, ut cadere non posset ulterius, et hoc certissime sciret. |
3 | Nam neque ipse posset etiam in paradiso beatus esse, imo ibi non esset, ubi esse miserum non deceret, si eum sui casus praescientia timore tanti mali miserum faceret. |
4 | Quia vero per liberum arbitrium Deum deseruit, iustum iudicium Dei expertus est, ut cum tota sua stirpe, quae in illo adhuc posita tota cum illo peccaverat, damnaretur. |
5 | Quotquot enim ex hac stirpe gratia Dei liberantur, a damnatione utique liberantur, qua iam tenentur obstricti. |
6 | Unde etiamsi nullus liberaretur, iustum Dei iudicium nemo iuste reprehenderet. |
7 | Quod ergo pauci in comparatione pereuntium, in suo vero numero multi liberantur, gratia fit, gratis fit, gratiae sunt agendae quia fit, ne quis velut de suis meritis extollatur, sed omne os obstruatur (Rom. III, 19), et qui gloriatur, in Domino glorietur. |