monumenta.ch > Augustinus > 27.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT X., , 26. <<<     >>> 28.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT X., 27.

1 Quapropter saluberrime confitemur, quod rectissime credimus, Deum Dominumque rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exoritura esse praescivit, et scivit magis ad suam omnipotentissimam bonitatem pertinere, etiam de malis bene facere, quam mala esse non sinere, sic ordinasse Angelorum et hominum vitam, ut in ea prius ostenderet quid posset eorum liberum arbitrium, deinde quid posset suae gratiae beneficium iustitiaeque iudicium.
2 Denique angeli quidam, quorum princeps est qui dicitur diabolus, per liberum arbitrium a Domino Deo refugae facti sunt.
3 Refugientes tamen eius bonitatem, qua beati fuerunt, non potuerunt eius effugere iudicium, per quod miserrimi effecti sunt.
4 Caeteri autem per ipsum liberum arbitrium in veritate steterunt, eamque de suo casu nunquam futuro certissimam scire meruerunt.
5 Si enim nos de Scripturis sanctis nosse potuimus sanctos Angelos iam nullos esse casuros; quanto magis hoc ipsi revelata sibi sublimius veritate noverunt? Nobis quippe beata sine fine vita promissa est, et aequalitas Angelorum: ex qua promissione certi sumus, cum ad illam vitam post iudicium venerimus, non inde nos esse lapsuros: quod si de se ipsis Angeli nesciunt, non aequales, sed beatiores erimus.
6 Veritas autem nobis eorum promisit aequalitatem (Matth. XXII, 30).
7 Certum est igitur hoc eos nosse per speciem, quod nos per fidem, nullam scilicet ruinam cuiusquam sancti angeli iam futuram.
8 Diabolus vero et angeli eius, etsi beati erant antequam caderent, et se in miseriam casuros esse nesciebant, erat tamen adhuc quod eorum adderetur beatitudini, si per liberum arbitrium in veritate stetissent, donec istam summae beatitudinis plenitudinem, tanquam praemium ipsius permansionis acciperent, id est, ut magna per Spiritum sanctum data abundantia charitatis Dei, cadere ulterius omnino non possent, et hoc de se certissime nossent.
9 Hanc plenitudinem beatitudinis non habebant: sed quia nesciebant suam futuram miseriam, minore quidem, sed tamen beatitudine sine ullo vitio fruebantur.
10 Nam si suum casum futurum nossent aeternumque supplicium, beati utique esse non possent, quos huius tanti mali metus iam tunc miseros esse compelleret.
Augustinus HOME

bnf12205.82

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik