Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT X., 26.
1 | Hic exoritur alia quaestio, non sane contemnenda, sed in adiutorio Domini, in cuius manu sunt et nos et sermones nostri (Sap. VII, 16), aggredienda atque solvenda. |
2 | Quaeritur enim a nobis, quantum attinet ad hoc donum Dei, quod est in bono perseverare usque in finem, quid de ipso primo homine sentiamus, qui certe sine ullo vitio factus est rectus. |
3 | Nec dico: Si perseverantiam non habuit, quomodo sine vitio fuit, cui tam necessarium Dei donum defuit? Huic namque interrogationi facile respondetur, eum perseverantiam non habuisse, quia in eo bono, quo sine vitio fuit, non perseveravit: coepit enim habere vitium ex quo cecidit; et si coepit, antequam coepisset, utique sine vitio fuit. |
4 | Aliud est enim non habere vitium; et aliud est in ea bonitate, in qua nullum vitium est, non manere. |
5 | Eo quippe ipso quod non dicitur nunquam sine vitio fuisse, sed dicitur sine vitio non permansisse, procul dubio demonstratur sine vitio fuisse, in quo bono non permansisse culpatur. |
6 | Sed illud magis quaerendum operosiusque tractandum est, quomodo respondeamus eis qui dicunt, « Si in illa rectitudine in qua sine vitio factus est, habuit perseverantiam, procul dubio perseveravit in ea: et si perseveravit, utique non peccavit, nec illam suam rectitudinem Deumque deseruit. |
7 | Eum autem peccasse, et desertorem boni fuisse, veritas clamat. |
8 | Non ergo habuit in illo bono perseverantiam: et si non habuit, non utique accepit. |
9 | Quomodo enim et accepisset perseverantiam, et non perseverasset? Porro, si propterea non habuit, quia non accepit; quid ipse non perseverando peccavit, qui perseverantiam non accepit? Neque enim dici potest, ideo non accepisse, quia non est discretus a massa perditionis gratiae largitate. |
10 | Nondum quippe erat illa in genere humano perditionis massa antequam peccasset, ex quo tracta est origo vitiata. |