1 | Nemo ergo dicat non esse corripiendum qui exorbitat de via iusta, sed ei reditum et perseverantiam a Domino tantum esse poscendam: nemo prudens et fidelis hoc dicat. |
2 | Si enim secundum propositum vocatus est iste, procul dubio illi, etiam quod corripitur, Deus cooperatur in bonum. |
3 | Utrum autem ita sit vocatus, quoniam qui corripit nescit, faciat ipse cum charitate quod scit esse faciendum: scit enim talem corripiendum; facturo Deo aut misericordiam, aut iudicium: misericordiam quidem, si a massa perditionis ille qui corripitur, gratiae largitate discretus est, et non est inter vasa irae quae perfecta sunt in perditionem, sed inter vasa misericordiae quae praeparavit Deus in gloriam (Rom. IX, 22, 23); iudicium vero, si in illis est damnatus, in his non est praedestinatus. |