monumenta.ch > Augustinus > 24.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT IX., , 23. <<<     >>> 25.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT IX., 24.

1 Talibus Deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum; usque adeo prorsus omnia, ut etiam si qui eorum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum eis faciat proficere in bonum, quia humiliores redeunt atque doctiores.
2 Discunt enim in ipsa via iusta cum tremore se exsultare debere, non sibi arrogando tanquam de sua virtute fiduciam permanendi, nec dicendo in abundantia sua, Non movebimur in aeternum.
3 Propter quod eis dicitur, Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta (Psal. II, 11, 12).
4 Neque enim ait, Et non veniatis ad viam iustam; sed, ne pereatis, inquit, de via iusta: quid ostendens, nisi eos esse commonitos, qui iam ambulant in via iusta, ut in timore Deo serviant, id est, non altum sapiant, sed timeant (Rom. XI, 20)? quod significat, Non superbiant, sed humiles sint: unde et alibi dicit, Non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Id. XII, 16): exsultent Deo, sed cum tremore; in nullo gloriantes, quando nostrum nihil sit; ut qui gloriatur, in Domino glorietur (Ierem. IX, 23, 24): ne pereant de via iusta, in qua iam ambulare coeperunt, dum sibi hoc ipsum assignant, quod in ea sunt.
5 His verbis usus est et Apostolus, ubi ait, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini.
6 Et ostendens quare cum timore et tremore: Deus est enim, inquit, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13).
7 Non enim habebat hunc timorem et tremorem, qui dicebat in abundantia sua, Non movebor in aeternum.
8 Sed quia filius erat promissionis, non perditionis, expertus Deo paululum deserente quid esset ipse: Domine, inquit, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8).
9 Ecce doctior, et ob hoc etiam humilior, tenuit viam, iam videns et confitens, in voluntate sua Deum decori eius praestitisse virtutem: quod sibi ipse tribuens et de se praesumens in tali abundantia quam praestiterat Deus, non de illo qui eam praestiterat, dicebat, Non movebor in aeternum.
10 Factus est ergo conturbatus, ut se inveniret, et humiliter sapiens, non solum aeternae vitae, verum etiam in hac vita piae conversationis et perseverantiae, in quo spes habenda esset, addisceret.
11 Haec vox et apostoli Petri esse potuit: dixerat quippe et ipse in abundantia sua, Animam meam pro te ponam (Ioan. XIII, 37); sibi festinando tribuens, quod ei fuerat a Domino postea largiendum.
12 Avertit autem ab illo faciem Dominus, et factus est conturbatus, ita ut eum mori pro illo metuens ter negaret.
13 Sed rursus convertit ad eum faciem suam Dominus, et culpam lacrymis diluit.
14 Quid est enim aliud, Respexit eum (Luc. XXII, 61); nisi, Faciem, quam paululum ab illo averterat, revocavit ad eum? Factus ergo fuerat conturbatus: sed quia didicit non de se ipso fidere, etiam hoc ei profecit in bonum, faciente illo qui diligentibus eum omnia cooperatur in bonum; quia secundum propositum vocatus erat, ut nemo eum posset eripere de manu Christi, cui datus erat.
Augustinus HOME

bnf12205.78

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik