monumenta.ch > Augustinus > 23.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT IX., , 22. <<<     >>> 24.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT IX., 23.

1 Propter hoc Apostolus cum dixisset, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum; sciens nonnullos diligere Deum, et in eo bono usque in finem non permanere, mox addidit, his qui secundum propositum vocati sunt.
2 Hi enim in eo quod diligunt Deum, permanent usque in finem; et qui ad tempus inde deviant, revertuntur, ut usque in finem perducant, quod in bono esse coeperunt.
3 Ostendens autem quid sit secundum propositum vocari, mox addidit ea quae iam supra posui, Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit, scilicet secundum propositum; quos autem vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 28-30).
4 Illa omnia iam facta sunt, praescivit, praedestinavit, vocavit, iustificavit; quoniam et omnes iam praesciti ac praedestinati sunt, et multi iam vocati atque iustificati: quod autem posuit in fine, illos et glorificavit (siquidem illa gloria est hic intelligenda, de qua idem dicit, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria [Coloss. III, 4]), nondum factum est.
5 Quamvis et illa duo, id est, vocavit et iustificavit, non in omnibus facta sint, de quibus dicta sunt; adhuc enim usque in finem saeculi multi vocandi et iustificandi sunt: et tamen verba praeteriti temporis posuit de rebus etiam futuris, tanquam iam fecerit Deus, quae iam ut fierent ex aeternitate disposuit.
6 Ideo de illo dicit et propheta Isaias, Qui fecit quae futura sunt (Isai XLV, sec. LXX).
7 Quicumque ergo in Dei providentissima dispositione praesciti, praedestinati, vocati, iustificati, glorificati sunt, non dico etiam nondum renati, sed etiam nondum nati, iam filii Dei sunt, et omnino perire non possunt.
8 Hi vere veniunt ad Christum; quia ita veniunt, quomodo ipse dicit, Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venit ad me, non eiiciam foras.
9 Et paulo post, Haec est, inquit, voluntas eius qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo (Ioan. VI, 37, 39).
10 Ab illo ergo datur etiam perseverantia in bono usque in finem: neque enim datur, nisi eis qui non peribunt; quoniam qui non perseverant peribunt.
Augustinus HOME

bnf12205.77

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik