Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT IX., 22.
1 | Denique ipse Salvator, Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei estis (Ioan. VIII, 31). |
2 | Numquid in his computandus est Iudas, qui non mansit in verbo eius? Numquid in his computandi sunt illi, de quibus Evangelium sic loquitur, ubi Dominus cum commendasset manducandam carnem suam et bibendum sanguinem suum, ait evangelista, Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum. |
3 | Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt, Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. |
4 | Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. |
5 | Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. |
6 | Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes, et quis traditurus esset eum; et dicebat: Propterea dixi vobis, Quia nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. |
7 | Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant (Id. VI, 60-67). |
8 | Numquid non et isti discipuli appellati sunt, loquente Evangelio? Et tamen non erant vere discipuli, quia non manserunt in verbo eius, secundum id quod ait, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis. |
9 | Quia ergo non habuerunt perseverantiam, sicut non vere discipuli Christi, ita nec vere filii Dei fuerunt, etiam quando esse videbantur et ita vocabantur. |
10 | Appellamus ergo nos et electos, et Christi discipulos, et Dei filios, quia sic appellandi sunt, quos regeneratos pie vivere cernimus: sed tunc vere sunt quod appellantur, si manserint in eo propter quod sic appellantur. |
11 | Si autem perseverantiam non habent, id est, in eo quod coeperunt esse non manent, non vere appellantur quod appellantur et non sunt: apud eum enim hoc non sunt, cui notum est quod futuri sunt, id est, ex bonis mali. |