monumenta.ch > Augustinus > 21.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT IX., , 20. <<<     >>> 22.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT IX., 21.

1 Fuerunt ergo isti ex multitudine vocatorum: ex electorum autem paucitate non fuerunt.
2 Non igitur filiis suis praedestinatis Deus perseverantiam non dedit; haberent enim eam si in eo filiorum numero essent: et quid haberent, quod non accepissent, secundum apostolicam veramque sententiam (I Cor. IV, 7)? Ac per hoc tales filii Filio Christo dati essent, quemadmodum ipse dicit ad Patrem, Ut omne quod dedisti mihi, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Ioan. III, 15, et VI, 39).
3 Hi ergo Christo intelliguntur dari, qui ordinati sunt in vitam aeternam.
4 Ipsi sunt illi praedestinati et secundum propositum vocati, quorum nullus perit.
5 Ac per hoc nullus eorum ex bono in malum mutatus finit hanc vitam; quoniam sic est ordinatus, et ideo Christo datus, ut non pereat, sed habeat vitam aeternam.
6 Et rursus quos dicimus inimicos eius, vel parvulos filios inimicorum eius, quoscumque eorum sic regeneraturus est, ut in ea fide quae per dilectionem operatur, hanc vitam finiant; iam et antequam hoc fiat, in illa praedestinatione sunt filii eius, et dati sunt Christo Filio eius, ut non pereant, sed habeant vitam aeternam.
Augustinus HOME

bnf12205.77