monumenta.ch > Augustinus > 20.
>>> Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT IX., 21.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT IX., 20.

1 Nec nos moveat, quod filiis suis quibusdam Deus non dat istam perseverantiam.
2 Absit enim ut ita esset, si de illis praedestinatis essent et secundum propositum vocatis, qui vere sunt filii promissionis.
3 Nam isti cum pie vivunt, dicuntur filii Dei: sed quoniam victuri sunt impie et in eadem impietate morituri, non eos dicit filios Dei prae scientia Dei.
4 Sunt enim filii Dei, qui nondum sunt nobis, et sunt iam Deo; de quibus ait evangelista Ioannes, Quia Iesus moriturus erat pro gente, nec tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum (Ioan. XI, 51, 52): quod utique credendo futuri erant per Evangelii praedicationem; et tamen antequam esset factum, iam filii Dei erant in memoriali Patris sui inconcussa stabilitate conscripti.
5 Et sunt rursus quidam, qui filii Dei propter susceptam vel temporaliter gratiam dicuntur a nobis, nec sunt tamen Deo: de quibus ait idem Ioannes, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Ioan. II, 19).
6 Non ait, ex nobis exierunt, sed quia non manserunt nobiscum, iam non sunt ex nobis; verum ait, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; hoc est, Et quando videbantur in nobis, non erant ex nobis.
7 Et tanquam ei diceretur, Unde id ostendis? Quod si fuissent, inquit, ex nobis, permansissent utique nobiscum.
8 Filiorum Dei vox est: Ioannes loquitur, in filiis Dei loco praecipuo constitutus.
9 Cum ergo filii Dei dicunt de his qui perseverantiam non habuerunt, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; et addunt, Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: quid aliud dicunt, nisi, Non erant filii, etiam quando erant in professione et nomine filiorum? non quia iustitiam simulaverunt; sed quia in ea non permanserunt.
10 Neque enim ait, Nam si fuissent ex nobis, veram, non fictam iustitiam tenuissent utique nobiscum: sed, si fuissent, inquit, ex nobis, permansissent utique nobiscum.
11 In bono illos volebat procul dubio permanere.
12 Erant itaque in bono, sed quia in eo non permanserunt, id est non usque in finem perseveraverunt, non erant, inquit, ex nobis, et quando erant nobiscum; hoc est, non erant ex numero filiorum, et quando erant in fide filiorum: quoniam qui vere filii sunt, praesciti et praedestinati sunt conformes imaginis Filii eius, et secundum propositum vocati sunt ut electi essent.
13 Non enim perit filius promissionis, sed filius perditionis (Ioan. XVII, 12).
Augustinus HOME

bnf12205.76

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik