monumenta.ch > Augustinus > 19.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VIII., , 18. <<<    

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VIII., 19.

1 Nec miremur nos vestigare non posse investigabiles vias eius.
2 Ut enim alia innumerabilia taceam, quae aliis dantur, aliis non dantur hominibus a Domino Deo, apud quem non est acceptio personarum (Rom. II, 11), nec tribuuntur ista meritis voluntatum, sicut sunt celeritates, vires, bonae valetudines, et pulchritudines corporum, ingenia mirabilia, et multarum artium capaces naturae mentium; vel quae accedunt extrinsecus, ut est opulentia, nobilitas, honores, et caetera huiusmodi, quae quisque ut habeat, non nisi in Dei est potestate: ut non immorer etiam in Baptismate parvulorum (quod nullus istorum potest dicere, sicut illa, ad regnum Dei non pertinere), cur illi parvulo detur, illi non detur; cum sit utrumque in potestate Dei, et sine illo Sacramento nemo intret in regnum Dei: ut ergo haec taceam vel relinquam, illos ipsos intueantur de quibus agitur.
3 De his enim disserimus, qui perseverantiam bonitatis non habent, sed ex bono in malum deficiente bona voluntate moriuntur.
4 Respondeant, si possunt, cur illos Deus, cum fideliter et pie viverent, non tunc de vitae huius periculis rapuit, ne malitia mutaret intellectum eorum, et ne fictio deciperet animas eorum.
5 Utrum hoc in potestate non habuit, an eorum mala futura nescivit? Nempe nihil horum nisi perversissime atque insanissime dicitur.
6 Cur ergo non fecit? Respondeant qui nos irrident, quando in rebus talibus exclamamus, Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Neque enim hoc non donat Deus quibus voluerit, aut vero Scriptura illa mentitur, quae de morte velut immatura hominis iusti ait, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam eius (Sap. IV, 11).
7 Cur igitur hoc tam magnum beneficium aliis dat, aliis non dat Deus, apud quem non est iniquitas, nec acceptio personarum, et in cuius potestate est quamdiu quisque in hac vita maneat, quae tentatio dicta est super terram (Iob. VII, 1)? Sicut ergo coguntur fateri, donum Dei esse ut finiat homo vitam istam, antequam ex bono mutetur in malum; cur autem aliis donetur, aliis non donetur, ignorant: ita donum Dei esse in bono perseverantiam secundum Scripturas, de quibus testimonia multa iam posui, fateantur nobiscum; et cur aliis detur, aliis non detur, sine murmure adversus Deum dignentur ignorare nobiscum.
Augustinus HOME

bnf12205.75

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik