monumenta.ch > Augustinus > 18.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VIII., , 17. <<<     >>> 19.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VIII., 18.

1 Mirandum est quidem, multumque mirandum, quod filiis suis quibusdam Deus quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, non dat perseverantiam; cum filiis alienis scelera tanta dimittat, atque impertita gratia faciat lilios suos.
2 Quis hoc non miretur? quis hoc non vehementissime stupeat? Sed etiam illud non minus mirum est, et tamen verum, atque ita manifestum, ut nec ipsi inimici gratiae Dei quomodo id negent valeant invenire, quod filios quosdam amicorum suorum, hoc est regeneratorum bonorumque fidelium, sine Baptismo hinc parvulos exeuntes, quibus utique si vellet huius lavacri gratiam procuraret, in cuius potestate sunt omnia, alienat a regno suo, quo parentes mittit illorum, et quosdam filios inimicorum suorum facit in manus Christianorum venire, et per hoc lavacrum introducit in regnum, a quo eorum parentes alieni sunt; cum et illis malum, et istis bonum meritum nullum sit parvulis, ex eorum propria voluntate.
3 Certe hic iudicia Dei, quoniam iusta et alta sunt, nec vituperari possunt, nec penetrari.
4 In his est et illud de perseverantia, de qua nunc disputamus.
5 De utrisque ergo exclamemus, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius!
Augustinus HOME

bnf12205.74

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik