monumenta.ch > Augustinus > 17.
>>> Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VIII., 18.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VIII., 17.

1 Hic si a me quaeratur, cur eis Deus perseverantiam non dederit, quibus eam qua christiane viverent, dilectionem dedit; me ignorare respondeo.
2 Non enim arroganter, sed agnoscens modulum meum, audio dicentem Apostolum, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? et, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius (Id. XI, 33)! Quantum itaque nobis iudicia sua manifestare dignatur, gratias agamus: quantum vero abscondere, non adversus eius consilium murmuremus, sed hoc quoque nobis saluberrimum esse credamus.
3 Tu autem quisquis inimicus eius gratiae sic interrogas, ipse quid dicis? Bene, quod te non negas esse christianum, et catholicum iactas.
4 Si ergo confiteris, donum Dei esse perseverare in bono usque in finem; cur hoc donum ille accipiat, ille non accipiat, puto quod mecum pariter nescis, et ambo hic inscrutabilia iudicia Dei penetrare non possumus.
5 Aut si ad liberum arbitrium hominis, quod non secundum Dei gratiam, sed contra eam defendis, pertinere dicis ut perseveret in bono quisque, vel non perseveret, non Deo donante si perseveret, sed humana voluntate faciente; quid moliturus es contra verba dicentis, Rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32)? An audebis dicere etiam rogante Christo ne deficeret fides Petri, defecturam fuisse si Petrus eam deficere voluisset, hoc est, si eam usque in finem perseverare noluisset? quasi aliud Petrus ullo modo vellet, quam pro illo Christus rogasset ut vellet.
6 Nam quis ignorat, tunc fuisse perituram fidem Petri, si ea qua fidelis erat, voluntas ipsa deficeret; et permansuram, si eadem voluntas maneret? Sed quia praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX); ideo pro illo Christi non posset esse inanis oratio.
7 Quando rogavit ergo ne fides eius deficeret, quid aliud rogavit, nisi ut haberet in fide liberrimam, fortissimam, invictissimam, perseverantissimam voluntatem? Ecce quemadmodum secundum gratiam Dei, non contra eam, libertas defenditur voluntatis.
8 Voluntas quippe humana non libertate consequitur gratiam, sed gratia potius libertatem, et ut perseveret delectabilem perpetuitatem, et insuperabilem fortitudinem.
Augustinus HOME

bnf12205.73

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik