monumenta.ch > Augustinus > 16.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VII., , 15. <<<    

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VII., 16.

1 Isti significati sunt ad Timotheum, ubi cum dictum fuisset, Hymenaeum et Philetum fidem quorumdam subvertere; mox additum est, Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc, Scivit Dominus qui sunt eius (II Tim. II, 19).
2 Horum fides, quae per dilectionem operatur, profecto aut omnino non deficit, aut si qui sunt quorum deficit, reparatur antequam vita ista finiatur, et deleta quae intercurrerat iniquitate, usque in finem perseverantia deputatur.
3 Qui vero perseveraturi non sunt, ac sic a fide christiana et conversatione lapsuri sunt, ut tales eos vitae huius finis inveniat; procul dubio nec illo tempore, quo bene pieque vivunt, in istorum numero computandi sunt.
4 Non enim sunt a massa illa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti; et ideo nec secundum propositum vocati, ac per hoc nec electi: sed in eis vocati, de quibus dictum est, Multi vocati; non in eis de quibus dictum est, pauci vero electi.
5 Et tamen quis neget eos electos, cum credunt, et baptizantur, et secundum Deum vivunt? Plane dicuntur electi a nescientibus quid futuri sint, non ab illo qui eos novit non habere perseverantiam quae ad beatam vitam perducit electos, scitque illos ita stare, ut praescierit esse casuros.
Augustinus HOME

bnf12205.72

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik