monumenta.ch > Augustinus > 15.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VII., , 14. <<<     >>> 16.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VII., 15.

1 Merito sequitur vox ad regnum electorum: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo nobis omnia donavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui iustificat? Quis condemnat? Christus qui mortuus est, magis autem qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? Quam fortis autem perseverantiae usque in finem munus acceperint, sequantur et dicant: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis.
2 Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos.
3 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro (Rom. VIII, 31-39).
Augustinus HOME

bnf12205.72