Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VII., 14.
1 | De talibus dicit Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt: quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 28-30). |
2 | Ex istis nullus perit, quia omnes electi sunt. |
3 | Electi sunt autem, quia secundum propositum vocati sunt: propositum autem, non suum, sed Dei; de quo alibi dicit, Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia maior serviet minori (Id. IX, 11-13): et alibi, Non secundum opera nostra, inquit, sed secundum suum propositum et gratiam (II Tim. I, 9). |
4 | Cum ergo audimus: Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; secundum propositum vocatos debemus agnoscere: quoniam inde coepit, dicens, Omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt; ac deinde subiunxit, Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; atque his praemissis subdidit, Quos autem praedestinavit, illos et vocavit. |
5 | Eos itaque vult intelligi, quos secundum propositum vocavit; ne putentur in eis esse aliqui vocati et non electi, propter illam dominicam sententiam, Multi vocati, pauci electi. |
6 | Quicumque enim electi, sine dubio etiam vocati: non autem quicumque vocati, consequenter electi. |
7 | Illi ergo electi, ut saepe dictum est, qui secundum propositum vocati, qui etiam praedestinati atque praesciti. |
8 | Horum si quisquam perit, fallitur Deus: sed nemo eorum perit, quia non fallitur Deus. |
9 | Horum si quisquam perit, vitio humano vincitur Deus: sed nemo eorum perit, quia nulla re vincitur Deus. |
10 | Electi autem sunt ad regnandum cum Christo; non quomodo electus est Iudas ad opus cui congruebat. |
11 | Ab illo quippe electus est, qui novit bene uti etiam malis, ut et per eius opus damnabile, illud propter quod ipse venerat, opus venerabile compleretur. |
12 | Cum itaque audimus, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Ioan. VI, 71)? illos debemus intelligere electos per misericordiam, illum per iudicium; illos ad obtinendum regnum suum, illum ad fundendum sanguinem suum. |