monumenta.ch > Augustinus > 13.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VII., , 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VII., 13.

1 Quicumque ergo ab illa originali damnatione ista divinae gratiae largitate discreti sunt, non est dubium quod et procuratur eis audiendum Evangelium et cum audiunt, credunt; et in fide quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), usque in finem perseverant; et si quando exorbitant, correpti emendantur, et quidam eorum etsi ab hominibus non corripiantur, in viam quam reliquerant redeunt; et nonnulli accepta gratia, in qualibet aetate, periculis huius vitae mortis celeritate subtrahuntur.
2 Haec enim omnia operatur in eis, qui vasa misericordiae operatus est eos, qui et elegit eos in Filio suo, ante constitutionem mundi per electionem gratiae.
3 Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia (Rom. XI, 6).
4 Non enim sic sunt vocati, ut non essent electi; propter quod dictum est, Multi enim vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16): sed quoniam secundum propositum vocati sunt, profecto et electi sunt per electionem, ut dictum est, gratiae, non praecedentium meritorum suorum; quia gratia illis est omne meritum.
Augustinus HOME

bnf12205.70

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik