monumenta.ch > Augustinus > 12.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VII., , 11. <<<     >>> 13.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VII., 12.

1 Ac per hoc et qui Evangelium non audierunt, et qui eo audito in melius commutati perseverantiam non acceperunt, et qui Evangelio audito venire ad Christum, hoc est, in eum credere noluerunt, quoniam ipse dixit; Nemo venit ad me, nisi ei datum fuerit a Patre meo (Ioan. VI, 66), et qui per aetatem parvulam nec credere potuerunt, sed ab originali noxa solo possent lavacro regenerationis absolvi, quo tamen non accepto mortui perierunt; non sunt ab illa conspersione discreti, quam constat esse damnatam, euntibus omnibus ex uno in condemnationem.
2 Discernuntur autem non meritis suis; sed per gratiam Mediatoris; hoc est, in sanguine secundi Adam iustificati gratis.
3 Itaque cum audimus, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti; quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? ab illa perditionis massa quae facta est per primum Adam, debemus intelligere neminem posse discerni, nisi qui hoc donum habet, quisquis habet, quod gratia Salvatoris accepit.
4 Hoc amem apostolicum testimonium tam magnum est, ut beatus Cyprianus ad Quirinum scribens, ipsum subiecerit illi titulo, in quo ait, In nullo esse gloriandum, quando nostrum nihil sit (Lib. 3 Testimoniorum, titulo seu cap. 4).
Augustinus HOME

bnf12205.70