4 | Si enim, sicut veritas loquitur, nemo liberatur a damnatione quae facta est per Adam, nisi per fidem Iesu Christi; et tamen ab hac damnatione non se liberabunt qui poterunt dicere, non se audisse Evangelium Christi, cum fides ex auditu sit (Rom. X, 17): quanto minus se liberabunt qui dicturi sunt, Perseverantiam non accepimus? Iustior enim videtur excusatio dicentium, Non accepimus audientiam, quam dicentium, Non accepimus perseverantiam: quoniam potest dici, Homo, in eo quod audieras et tenueras, in eo perseverares si velles; nullo modo autem dici potest, Id quod non audieras, crederes si velles. |