Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VI., 10.
1 | An adhuc et iste nolens corripi, potest dicere, « Quid ego feci, qui non accepi? » quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse? « Possum, » inquit, « possum omnino, quando me arguis, quod ex bona vita in malam mea voluntate relapsus sum, dicere adhuc, Quid ego feci, qui non accepi? Accepi enim fidem, quae per dilectionem operatur: sed in illa usque in finem perseverantiam non accepi. |
2 | An quisquam dicere audebit istam perseverantiam non esse donum Dei, et hoc tam magnum bonum ita esse nostrum, ut quisquis id habuerit, non ei possit Apostolus dicere, Quid enim habes quod non accepisti? quoniam hoc sic habet ut non acceperit? » Ad haec nos negare quidem non possumus, etiam perseverantiam in bono proficientem usque in finem, magnum esse Dei munus: nec esse nisi ab illo de quo scriptum est, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Iacobi I, 17). |
3 | Sed non ideo est eius qui non perseveraverit, negligenda correptio, ne forte det illi Deus poenitentiam, et resipiscat de diaboli laqueis. |
4 | Correptionis quippe utilitati hanc sententiam subiunxit Apostolus, dicens, sicut supra commemoravi: Cum modestia corripientem diversa sentientes, nequando det illis Deus poenitentiam (II Tim. II, 26, 25). |
5 | Nam si dixerimus istam perseverantiam tam laudabilem tamque felicem sic esse hominis, ut ei non sit ex Deo; illud primitus evacuamus, quod ait Dominus Petro, Ego rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32). |
6 | Quid enim ei rogavit, nisi perseverantiam usque in finem? Quae profecto si ab homine homini esset, a Deo poscenda non esset. |
7 | Deinde cum dicit Apostolus, Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7); procul dubio perseverantiam eis orat ad Deum. |
8 | Neque enim nihil mali facit, qui bonum deserit, et a quo declinare debet, inclinatur in malum, non perseverans in bono. |
9 | Illo etiam loco ubi dicit, Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, semper in omni prece mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens, super communione vestra in Evangelio a prima die usque nunc; confidens hoc ipsum, quoniam qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu (Philipp. I, 3-6): quid aliud eis quam perseverantiam in bono usque in finem, de Dei miseratione promittit? Itemque ubi dicit, Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei (Coloss. IV, 12): quid est, ut stetis, nisi, Ut perseveretis? Unde dictum est de diabolo, In veritate non stetit (Ioan. VIII, 44): quia fuit ibi, sed non permansit. |
10 | Nam utique isti in fide iam stabant. |
11 | Nec aliud oramus, cum oramus, ut qui stat, stet, nisi ut perseveret. |
12 | Item Iudas apostolus, cum dicit, Ei autem qui potens est conservare vos sine offensione, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in laetitia (Iudae 24): nonne apertissime ostendit donum Dei esse, in bono perseverare usque in finem? Quid enim aliud donat, qui conservat sine offensione, ut constituat ante conspectum gloriae suae immaculatos in laetitia, nisi perseverantiam bonam? Quid est etiam quod in Apostolorum Actibus legimus, Audientes autem Gentes gavisae sunt, et exceperunt Verbum Domini, et crediderunt quotquot erant ordinati in vitam aeternam (Act. XIII, 48)? Quis in aeternam vitam potuit ordinari, nisi perseverantiae dono? Quandoquidem qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). |
13 | Qua salute, nisi aeterna? Cum vero in oratione dominica Deo Patri dicimus, Sanctificetur nomen tuum (Id. VI, 9): quid aliud dicimus, quam ut nomen eius sanctificetur in nobis? Quod cum iam per lavacrum regenerationis effectum sit, quare quotidie a fidelibus poscitur, nisi ut in eo quod factum est in nobis, perseveretur a nobis? Nam et beatus Cyprianus hoc sic intelligit: exponens quippe eamdem orationem, « Dicimus, » inquit, « Sanctificetur nomen tuum; non quod optemus Deo, ut sanctificetur orationibus nostris; sed quod petamus a Deo, ut nomen eius sanctificetur in nobis. |
14 | Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit, Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum (Levit. XIX, 2); id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. |
15 | » Ecce gloriosissimus Martyr hoc sentit, quod in his verbis quotidie fideles Christi petunt, ut perseverent in eo quod esse coeperunt. |
16 | Nullo autem dubitante, quisquis a Domino ut in bono perseveret precatur, donum eius esse talem perseverantiam confitetur. |