monumenta.ch > Augustinus > 9.
>>> Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VI., 10.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT VI., 9.

1 « Apostolus, » inquiunt, « ait, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Cur ergo corripimur, arguimur, reprehendimur, accusamur? Quid facimus, qui non accepimus? » Qui haec dicunt, extra culpam se videri volunt, in hoc quod non obediunt Deo: quia utique ipsa obedientia munus eius est; quae necesse est ut sit in eo cui charitas inest, quae sine dubio ex Deo est (I Ioan. IV, 7), et dat eam Pater filiis suis.
2 « Hanc, » inquiunt, « non accepimus; quid itaque corripimur, quasi nos eam nobis dare possimus, et nostro arbitrio dare nolimus? » Nec attendunt, si nondum regenerati sunt, primam esse causam, cur obiurgati quod sint inobedientes Deo, sibi debeant displicere, quia fecit Deus hominem rectum ab initio humanae creaturae (Eccle. VII, 30), et non est iniquitas apud Deum (Rom. IX, 14).
3 Ac per hoc prima pravitas qua Deo non obeditur, ab homine est; quia ex rectitudine, in qua eum Deus primitus fecit, sua mala voluntate decidens, pravus effectus est.
4 An vero ideo pravitas ista corripienda non est in homine, quia non eius propria qui corripitur, sed communis est omnibus? Imo vero corripiatur et in singulis, quod est omnium.
5 Non enim propterea cuiusquam non est, quod ab ea nullus immunis est.
6 Peccata quidem ista originalia ideo dicuntur aliena, quod ea singuli de parentibus trahunt: sed non sine causa dicuntur et nostra, quia in illo uno omnes, sicut dicit Apostolus, peccaverunt (Id. V, 12).
7 Corripiatur ergo origo damnabilis, ut ex dolore correptionis voluntas regenerationis oriatur: si tamen qui corripitur filius est promissionis, ut strepitu correptionis forinsecus insonante ac flagellante, Deus in illo intrinsecus occulta inspiratione operetur et velle.
8 Si autem iam regeneratus et iustificatus in malam vitam sua voluntate relabitur, certe iste non potest dicere, Non accepi: quia acceptam gratiam Dei suo in malum libero amisit arbitrio.
9 Qui si correptione compunctus salubriter ingemit, et ad similia bona opera vel etiam meliora revertitur; nempe hic apertissime utilitas correptionis apparet.
10 Sed per hominem correptio sive ex charitate sit, sive non sit, tamen ut correpto prosit, non nisi per Deum fit.
Augustinus HOME

bnf12205.67

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik