monumenta.ch > Augustinus > 8.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT V., , 7. <<<    

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT V., 8.

1 Cur autem isti qui corripi nolunt, dicunt, « Tantum praecipe mihi, et ora pro me, ut quod praecipis faciam? » Cur non potius secundum suum pravum sensum et ista duo respuunt, et dicunt, Nec ut praecipias mihi, nec ut ores pro me volo? Quis enim hominum ostenditur orasse pro Petro, ut daret ei Deus poenitentiam, qua se negasse Dominum flevit? Quis hominum Paulum divinis praeceptis ad fidem christianam pertinentibus erudivit? Cum ergo audiretur praedicans Evangelium, et dicens, Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Christi Iesu (Galat. I, 11, 12): responderetur ei, Quid nobis molestus es, ut abs te accipiamus atque discamus, quod tu non ab homine accepisti neque didicisti? Potens est ille qui tibi dedit, sic et nobis dare quomodo tibi.
2 Porro si hoc non audent dicere, sed patiuntur sibi Evangelium ab homine praedicari; quamvis etiam possit non per hominem homini dari · concedant etiam corripi se debere a praepositis suis, a quibus christiana gratia praedicatur; quamvis non negetur Deus posse, quem velit, etiam nullo homine corripiente, corrigere, et ad dolorem salubrem poenitentiae occultissima et potentissima medicinae suae potestate perducere.
3 Et sicut non est ab oratione cessandum pro eis quos corrigi volumus, etiam si nullo hominum orante pro Petro Dominus respexit eum, et fecit eum suum peccatum flere: ita non est negligenda correptio, quamvis Deus quos voluerit, etiam non correptos, faciat esse correctos.
4 Tunc autem correptione proficit homo, cum miseretur atque adiuvat, qui facit quos voluerit etiam sine correptione proficere.
5 Sed quare isti sic, illi aliter, atque alii aliter, diversis et innumerabilibus modis vocentur ut reformentur, absit ut dicamus iudicium luti esse debere, sed figuli.
Augustinus HOME

bnf12205.66

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik