Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT V., 7.
1 | Ad haec respondemus: Quicumque Dei praecepta iam tibi nota non facis, et corripi non vis, etiam propterea corripiendus es, quia corripi non vis. |
2 | Non vis enim tibi tua vitia demonstrari: non vis ut feriantur, fiatque tibi utilis dolor, quo medicum quaeras: non vis tibi tu ipse ostendi, ut cum deformem te vides, reformatorem desideres, eique supplices, ne in illa remaneas foeditate. |
3 | Tuum quippe vitium est quod malus es, et maius vitium corripi nolle quia malus es: quasi laudanda vel indifferenter habenda sint vitia, ut neque laudentur neque vituperentur; aut vero nihil agat timor correpti hominis, vel pudor, vel dolor; aut aliud agat, cum salubriter stimulat, nisi ut rogetur bonus, et ex malis qui corripiuntur, bonos faciat qui laudentur. |
4 | Quod enim vult pro se fieri qui corripi non vult, et dicit, Ora potius pro me; ideo corripiendus est, ut faciat etiam ipse pro se. |
5 | Dolor quippe ille, quo sibi displicet, quando sentit correptionis aculeum, excitat eum in maioris orationis affectum; ut Deo miserante, incremento charitatis adiutus desinat agere pudenda et dolenda, et agat laudanda atque gratanda. |
6 | Haec est correptionis utilitas, quae nunc maior, nunc minor pro peccatorum diversitate salubriter adhibetur; et tunc est salubris, quando supernus medicus respicit. |
7 | Non enim aliquid proficit, nisi cum facit ut peccati sui quemque poeniteat. |
8 | Et quis hoc dat, nisi qui respexit apostolum Petrum negantem, et fecit flentem (Luc. XXII, 61, 62)? Unde et apostolus Paulus posteaquam dixit, cum modestia corripiendos esse diversa sentientes, protinus addidit, Ne quando det eis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis (II Tim. II, 25, 26). |