Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT IV., 6.
1 | « Quomodo, » inquit, « meo vitio non habetur, quod non accepi ab illo, a quo nisi detur, non est omnino alius unde tale ac tantum munus habeatur? » Patimini me paululum, fratres mei, non adversum vos, quorum rectum est cor cum Deo, sed adversus eos qui terrena sapiunt, vel adversus ipsas humanas cogitationes, pro coelestis et divinae gratiae veritate certare. |
2 | Hoc enim dicunt, qui in suis malignis operibus ab huius gratiae praedicatoribus corripi nolunt: « Praecipe mihi quid faciam: et si fecero, age pro me gratias Deo, qui mihi ut facerem dedit; si autem non fecero, non ego corripiendus sum, sed ille orandus est, ut det quod non dedit, id est ipsam, qua praecepta eius fiunt, fidelem Dei et proximi charitatem. |
3 | Ora ergo pro me ut hanc accipiam, et per hanc ex animo cum bona voluntate quae praecipit faciam. |
4 | Recte autem corriperer, si eam mea culpa non haberem; hoc est, si eam possem mihi dare vel sumere ipse, nec facerem, vel si dante illo ego accipere noluissem. |
5 | Cum vero et ipsa voluntas a Domino praeparetur (Prov. VIII, sec. LXX), cur me corripis, quia vides me eius praecepta facere nolle; et non potius ipsum rogas, ut in me operetur et velle? » |