Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT III., 5.
1 | « Ergo, » inquiunt, « praecipiant tantummodo nobis quid facere debeamus qui nobis praesunt, et ut faciamus orent pro nobis: non autem nos corripiant et arguant, si non fecerimus. |
2 | » Imo omnia fiant: quoniam doctores Ecclesiarum Apostoli omnia faciebant, et praecipiebant quae fierent, et corripiebant si non fierent, et orabant ut fierent. |
3 | Praecipit Apostolus dicens, Omnia vestra cum charitate fiant (Id. XVI, 14). |
4 | Corripit dicens, Iam quidem omnino delictum est in vobis, quia iudicia habetis vobiscum. |
5 | Quare enim non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? Sed vos iniquitatem facitis, et fraudatis, et hoc fratres. |
6 | An nescitis quia iniusti regnum Dei non possidebunt (Id. VI, 7-9)? Audiamus et orantem: Vos autem, inquit, Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate in invicem et in omnes (I Thess. III, 12). |
7 | Praecipit, ut habeatur charitas: corripit, quia non habetur charitas: orat, ut abundet charitas. |
8 | O homo, in praeceptione cognosce quid debeas habere; in correptione cognosce tuo te vitio non habere; in oratione cognosce unde accipias quod vis habere. |