monumenta.ch > Augustinus > 4.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT II., , 3. <<<    

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT II., 4.

1 Non se itaque fallant, qui dicunt, « Utquid nobis praedicatur atque praecipitur, ut declinemus a malo et faciamus bonum, si hoc nos non agimus, sed id velle et operari Deus operatur in nobis » (Philipp. II, 13)? Sed potius intelligant, si filii Dei sunt, spiritu Dei se agi (Rom. VIII, 14), ut quod agendum est agant; et cum egerint, illi a quo agunt gratias agant.
2 Aguntur enim ut agant, non ut ipsi nihil agant; et ad hoc eis ostenditur quid agere debeant, ut quando id agunt sicut agendum est, id est, cum dilectione et delectatione iustitiae, suavitatem quam dedit Dominus, ut terra eorum daret fructum suum (Psal. LXXXIV, 13), accepisse se gaudeant.
3 Quando autem non agunt, sive omnino non faciendo, sive non ex charitate faciendo; orent, ut quod nondum habent accipiant.
4 Quid enim habebunt, quod non accepturi sunt? aut quid habent, quod non acceperunt (I Cor. IV, 7)?
Augustinus HOME

bnf12205.63