monumenta.ch > Augustinus > 3.
>>> Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT II., 4.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT II., 3.

1 Intelligenda est enim gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, qua sola homines liberantur a malo, et sine qua nullum prorsus sive cogitando, sive volendo et amando, sive agendo faciunt bonum: non solum ut monstrante ipsa quid faciendum sit sciant, verum etiam ut praestante ipsa faciant cum dilectione quod sciunt.
2 Hanc quippe inspirationem bonae voluntatis atque operis poscebat Apostolus eis, quibus dicebat, Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis (II Cor. XIII, 7).
3 Quis hoc audiat, et non evigilet, atque fateatur a Domino Deo nobis esse, ut declinemus a malo, et faciamus bonum? Quandoquidem non ait Apostolus, Monemus, docemus, hortamur, increpamus: sed ait, Oramus ad Deum, ne quid faciatis mali, sed quod bonum est faciatis.
4 Et tamen etiam loquebatur eis, et faciebat illa omnia quae commemoravi; monebat, docebat, hortabatur, increpabat: sed sciebat haec omnia non valere, quae plantando et rigando faciebat in aperto, nisi eum pro illis exaudiret orantem, qui dat incrementum in occulto.
5 Quoniam sicut idem doctor Gentium dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7).
Augustinus HOME

bnf12205.62

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik