Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT PRIMUM., 1.
1 | Lectis litteris vestris, Valentine frater dilectissime, et qui simul servitis Deo, quas per fratrem Florum, et eos qui cum illo ad nos venerunt, misit Charitas vestra, egi Deo gratias, quod vestram in Domino pacem, et in veritate consensionem, et in charitate flagrantiam vestro nobis reddito sermone cognovi. |
2 | Quod autem ad subversionem quorumdam apud vos molitus est inimicus, Deo miserante et eius insidias in suorum servorum provectum mirabili bonitate vertente, ad hoc potius valuit, ut nulli vestrum destruerentur in peius, sed nonnulli instruerentur in melius. |
3 | Non itaque opus est omnia identidem retractare, quae sufficienter vobis pleno libro disputata transmisimus ( Libro de Gratia et Libero Arbitrio ): quem quomodo susceperitis, rescripta indicant vestra. |
4 | Verumtamen semel lectum nullo modo arbitremini satis vobis innotescere potuisse. |
5 | Si ergo eum fructuosissimum habere vultis, non vos pigeat relegendo habere notissimum, ut diligentissime sciatis quibus et qualibus quaestionibus solvendis atque sanandis, non ibi humana, sed divina occurrat auctoritas, a qua recedere non debemus, si volumus pervenire quo tendimus. |